- OCTACHORUM
- OCTACHORUMex Graeco ὀκτάχωρον, apud Ambrosium Inscr. ad Fontem S. Teclae Mediolani:Octachorum sanctos templum surrexit in usus,Octagonus fons est munere dignus eô.Hôc numerô decuit sacri Baptismatis aulamSurgere, quô populis vera salus rediit etc.Salmasio sic dicitur Templum, quod absidem habet octo sinuatam recessibus. Vocata autem est Apsis seu Concha, intimum Templorum sacrarium, quod ad Orientem, post Templum ipsum (quam Templi navem vulgo vocant) positum erat et Chorus hodie appellatur. Haec templi pars proprie cameia fuit, multisrecessibus sinuata, et Concha dicel atur, quae tres sinus haberct, τρίχωρος ἀψὶς Paulino; sicut octachorum Templum, cuius apsis octo: et fortassis totum erat apsidatum eius tectum, cuiusmodi Templa Εἱληματικά Graecis dicta sunt, ad discrimen Δρομικῶν, quae vel fornicem habebant oblongam et rectâ serie currentem, absque ullis sinibus, vel erant similiter tecta, ut sunt porticus illae, quae Graeci δρόμους ὑποςτέγους vocitant. Vide Salmas. ad Solin. pag. 1219.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.